- ANCARIUS
- ANCARIUSIudaeorum Deus, Martiali l. 11. Epigr. 95. de Theodoro Iudaeo,---- iura, verpe, per Ancharium:Sic enim legit Is. Vossius, seu ancarium; observans in optimo codice Thuanaeo, iam ante annos 800. exarato Anchalium legi, cum vulgo Anchialum habeatur. Significat autem vox asinum, qui ἀγτάριος est seu ἀχθοφόρος. Unde Lucillius.Haec inquam rudet e nostris atque eiulifacit,Concursans velut ancarius clareque quiritans, etc.Nempe atrocis huius calumniae labe Iudaeos aspergere conabantur Ethnici, ut asinum pro Deo ab ipsis coli per summam impudentiam scripserint. Primus fabulae architectus Apion fuit, Grammaticus Aegyptius, sub Tiberio, Caio et Claudio, qui editô contra Iudaeos librô asseruit, eos in ipso Templi sacrario asini caput collocâsse et id colere --- additque, ex Idumaea urbe Dora Zabidum quendam multâ quicte ad templum venisse et aureum detraxisse cantherii caput et rursus Doram velociter se contulisse. Eum sequutus Damocritus Historicus l. de Iudaeis, diserte ὅτι χρυσῆν ὄνου κεφαλὴν προσεκύνουν, aureum asini caput adorâsse, tradidit; ei hostias humanas immolâsse addens, ut ex Suida discimus voce Iudaei; qui proin Iudaeorum illos, qui relinquere suam fidem vellent, asino albo per synagogas eorum sollemni sabbathi die vehi solitos, adnotat in Zenon. Rationem adiecit Plutarchus Sympos. l. 4. quaest. 5. Τὸν ὄνον δὲ ἀναφῄναντα πηγην` αυτοῖς ὕδατος τιμῶσιν, Asinum, qui olim illis monstraverat aquae fontem, honore prosequntur. Et latius Corn. Tacitus Histor. l. 5. c. 4. quem vide. Unde factum, ut Christianis etiam id obiceretur, ut videre est apud Tertullianum Apologet. c. 16. et Caecilium Ethnicum in Octavio Minucii. Quin et Tertullian. ubi modo, picturae meminit a quodam proposirae cum blasphema hac inscriptione, Deus Christanorum Ononychues: ubi Vossius legendum putat, Onochaerites, vide infra. Sed calumnias has Gentilium recitâsse refutâsse est. Ipsae enimse destruunt, ut a Iosepho et Tertulliano iam olim observatum: quorum ille Apioni Polybium, Strabonem, Nic. Damascenum, Timaginem, Castorem et Apollodorum opponit, qui Hierosolumitani Templi ab Antiocho Epiphane expilati (quô tcmpore id detectum fuisse finxit Apion) historiam ita referebant, ut de Asini capite aureo in Templi adytis reperto ne γρῦ quidem haberent. Addit non Epiphanem selum, sed et Antiochum Theum et Pompeium M. et Licinium Crassum, Titum denique Caesarem, vidisse Templi penettalia, nec tale quidquam ibi invenisse etc. Iam Tacitum ex ipso Tacito Tertullianus refellit, qui in eadem Historia l. 5. c. 5. refert, Pompeium in Templo Hierosolymitavo nullum reperisse simulacrum. Dum vero anxie multi quaerunt, quid occasionem dederit putidissimae huic calumniae de asino a Iudaeis culto, ex Aegyptia lingua (Aegyptius enim fuit Apion) illam arcessit Bochartus quâ cum ΠΙΕΩ sit ὄνος, asinus; videntur, inquit, impuri homines (horresco referens) quod in Scriptura tam frequens est, pi-jao h. e. os Domini, item mandatum aut verbum Domin, ad asinum traxisse ---- Hîc nomen ἀνεκφώνητον Iao scribimus more Veter. Graecos enim ita --- extulisse nullus est, qui nesciat --- proinde id in Patribus frequens etc. Iam quod die siti additur, putat idem originem traxisse, ex historia de deserto Elim, in quo, post longam sitim, aquas Mara per miraculum Deus edulcavit, tandemque in umbra palmeti tot fontes reperti sunt, quot erant in populo tribus: Elim autem legit Iosephus Ἰλὶν Hin, ac si ab asinis nomen haberet, qui Syris ita appellantur. Vide cum Hierox Part. 1. p. 227. et in voce Anchialus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.